Supplement to Descartes' Life and Works

Descartes' 1616 Law Thesis -- Latin Translation

CLARISSIMO VIRO

DOMINO D. RENATO BROCHARD,

DOMINO DES FONTAINES &c. IN PRAESIDA-

LI PICTONUM CURIA INTEGERRIMO SENATORI,

AVUNCULO SUO PRAECIPUE OBSERVANDO.

Renatus Des-Cartes I.V.Q. Licentiatus, S.P.D.

--Iuuat integros accedere fontes. Atque haurire: iuuatque nouos decerpere flores.

Quinimo cum ad te confugiam (AVUNCULE MIHI PLURIMUM OBSERVANDE) ad ipsummet integritatis fontem commodum me pervenisse existimo: ubi non solum fragrantissimis gloriae tuae floribus decorabor, --Sic ut nihil ipse futurae laudis agam. Sed ipsam quoque adolescentiam meam crudam adhuc & viridem, si dulcissimis virtutis tuae fontibus irrigetur, florere aliquando posse non despero. Sicut enim prata mollia, quo foelicioribus aquis imbuuntur eo magis daedala florum pulchritudine cumulantur: Sic certe humana ingenia eo magis florent quo dulciores scientiarum virtutisque haustus ebiberunt. Quod cum ipse dudum curiosa foelicitate cognouerim: pene a tenero aetatulae vagientis exitu, uda adhuc lacteo altricis rore labella nectareis liberalium artium fontibus applicaui. Et primo quidem, leniter obstrepentis undae blandienti susurro mirifice delectatus, mellifluos poeticae latices haurire gestiebam: mox graviorem strepitum, vocesque torrentis ad instar decurrentes admiratus, latiora eloquentiae flumina cupidissime sitiebam. Neque vero his, quae scilicet sciendi sitim dant potius quam sedant ullo modo satiatus: Ipsum denique scientiarum aequor vastissimum atque ex illo rivos omnes quam uberrime diffluentes sagaci sedulitate perquirebam. Non quidem tam ambitiosa elatus insania, ut de tenuitatis meae captu non cogitans vel unicum alicuius disciplinae rivulum penitus exhaurire me posse arbitrarer, sed aliquem prae caeteris electurus, cuius rore dulcissimo sitis ingenii mei leniretur in posterum, cupiebam omnes experimento dignoscere. Neque me lassauit unquam tam laboriosa curiositas, donec ex te tandem adeo puros virtutum eruditionisque fontes scaturire perspexi, ut exinde caeteros fastidire, illosque dumtaxat tuos aestimare sectarique coeperim, hoc est (ne sermo forsitan meus incedat quasi per nebulam) te unum ex omnibus admirandum mihi imitandumque proposui. Tanta enim est vitae tuae puritas, tanta morum integritas, congressus suavitas, doctrinae ubertas, virtutis claritas: ut nihil amplius ad fontis amoenissimi complementum possit exoptari. Quid enim? Anne ut leniter obstrepat, --Et obliquo laboret Lympha fugax trepidare rivo? Cum scilicet istos virtutis tuae fontes, gratissimo famae murmure circumfluos, etiam obliquae invidorum mentes cogatur admittere. Neque me tamen illa praecipue, nec uberis undae puritas argentae, nec arenae divitis splendor aureus, tantopere ad se pellexerunt. Sed apparuit hic mihi Nympha pulcherrima, non Artemis, qualem viderat olim infoelix Actaeon; sed Themis, quae me quoque verum disparili prorsus ratione transmutauit, quippe non efferauit in ceruum, ut semel conspectae praesentiam in posterum meticulosa celeritate deuitarem: Sed ingenita prius libertate ferocietem cicurauit in seruum, ut se perpetuo vitae meae tempore incensa cupiditate persequerer. Cum vero nunc precipue me eius amatorem cultoremque non indignum testari desiderem, te sane non immerito, in cuius puris fontibus, quasi in sacrario suo residet, placuit conuenire; ut tam amabilis Deae gratiam mihi benivolentiamque conciliare digneris.

Theses ex utroque iure de Testamentis ordinandis

  1. TESTAMENTUM generaliter definiri potest, ultimum elogium, quo datur hereditas.
  2. Huius summa divisio, nec vulgo satis observata, est in illud quod iuris civilis est, & illud quod iuris gentium.
  3. Hoc enim a privata cuiuslibet dispositione vires accipit;
  4. Illud ab authoritate publica.
  5. Hoc sola voluntatis sufficienti declaratione perficitur:
  6. Illud omnimoda iuris observatione.
  7. Hoc denique facere possunt omnes, qui & de aliqua re disponere:
  8. Illud vero ii soli quibus vel lex, vel princeps indulserit.
  9. Quae idcirco distinximus, quia testamentum iuris gentium Potificio iure validum est.
  10. Nec in eo solenitas ulla, sed sola naturalis aequitas attenditur.
  11. Quod atuem iuris civilis est recte a Modestino deffinitur Voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fiere velit.
  12. Cuius faciendi potestatem non habent impuberes.
  13. Nec filii familias, nequidem de bonis mere adventitiis; exceptis castrensibus, vel quasi castrensibus.
  14. Nec de statu suo dubitantes, vel errantes.
  15. Nec mente capti, aut furiosi.
  16. Nec prodigi, quibus bonorum administratio interdicta est.
  17. Nec capitali iudicio damnati, nisi pendente appellatione.
  18. Nec quicunque serui sunt.
  19. Nec denque ulli, quos leges improbos, intestabilesque esse iusserint.
  20. Quales sunt haeretici, & qui eis fauent, si intra annum ex quo excommunicati sunt, satisfacere contempserint.
  21. Hoc autem testamentum, quod iuris civilis est, fit vel iure communi, vel iure singulari.
  22. Quod fit iure communi, vel nuncupatiuum est, vel in scriptis.
  23. Quae divisio a solennitate in utroque diversa proficiscitur.
  24. Quippe ad prioris solennitatem pertinet, ut illud testes omnes palam exaudiant.
  25. Ideoque in illis sermonis intelligentia omnino requiritur.
  26. Ad posterioris, ut subscribant simul, & annulo obsignent.
  27. Item ut litteris, non notis conscribatur.
  28. Ad utriusque vero, ut septem idonei testes adhibeantur.
  29. Qui rogati sint eius rei gratia.
  30. Nec inuiti ad finem usque perseuerent.
  31. Unoque contextu totum testamentum peragatur.
  32. Legatarius autem etiam in nuncupativo testis est idoneus.
  33. Heres in neutro.
  34. Unde patet septenarium testium numerum hic requiri, non ad pro[bationem sim]plicem, sed maxime ad solennitatem.
  35. Hi vero licet post perfectum testamentum, vel statim occi [MISSING TEXT] praebendum testimonium esse desinant.
  36. Vel etiam idoneos non fuisse testamenti faciendi te[MISSING TEXT] ius tamen in eo non deficit.
  37. Sed si sufficenter alicunde probari possit, veluti [MISSING TEXT].
  38. Singulari iure fit testamentum in quo solen [MISSING TEXT] militis, aut rustici, vel superadditum [MISSING TEXT].
  39. Contagionis quoque tempore, testes h[MISSING TEXT] remissum est: caeterorum autem [MISSING TEXT].
  40. Illud denique quod valet tantum [MISSING TEXT] testamentum.
Harum veritatem (DEO DUCE) propugnare conabitur, RENATUS DESCAR[MISSING TEXT]

Pictauii in publico Iuris auditorio, solido die 21. Decem[MISSING TEXT]

PICTAVIS, Typis IVLIA[MISSING TEXT]

Further Documentation

Descartes' 1616 Law Thesis -- English Translation (Work in Progress)

Descartes' 161 Law Thesis -- Copy of Original Document

Acknowledgments

I am indebted to Daniel Garber for providing me with a copy of the original Latin Law Thesis, and to Jean-Robert Armogathe for kindly informing me of a number of mispelled words contained in the above Latin transcription.

Return to Supplementary Document: Descartes's Law Thesis

Copyright © 2010 by
Kurt Smith <ksmit4@bloomu.edu>

Open access to the SEP is made possible by a world-wide funding initiative.
Please Read How You Can Help Keep the Encyclopedia Free