Notes to Medieval Theories: Properties of Terms
1. "Quattuor sunt proprietates termini quas ad presens intendimus diversificare … Et sunt hes proprietates significatio, suppositio, copulatio et appellatio", Introductiones in Logicam, pp. 74-5.
2. "Multa autem sunt proprietates termini, scilicet: suppositio, appellatio, restrictio, distributio [ed.: distinctio] et relatio … sed quia significatio est sicut perfectio termini et proprietates termini supra significationem fundantur, ideo in principio ad evidentiam sequentium videndum est quid sit termini significatio et in quo differt a suppositione", Summa Lamberti, p. 205. On the identification of the author as Lambert of Lagny, see A. de Libera, 'Le traité De Appellatione de Lambert de Lagny (Lambert d'Auxerre)', Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Age 48, 1981, pp. 227-85.
3. "manente significatione variata nominis suppositio", edited in De Rijk's Logica Modernorum, vol. I p. 562, and in the Tractatus de univocatione monacensis as "manente eadem significatione variata nominis appellatio", op.cit. vol. II(2) p. 337.
4. "Differt autem significatio a suppositione in hoc, quod prior est significatio quam suppositio", Summa Lamberti, p. 206.
5. "quaerit Alexander si rerum nomina sunt, quid causae est ut primo intellectuum notas esse voces dixerit Aristoteles … inquit, quod licet voces rerum nomina sint, tamen non idcirco utimur vocibus, ut res significemus, sed ut eas quae nobis ex rebus innatae sunt animae passiones. Quocirca propter quorum significantiam voces ipsae proferuntur, recte eorum primo esse dixit notas", Patrologia Latina, vol. 64 col. 413A.
6. "significatio termini est intellectus rei ad quem intellectum rei vox imponitur ad voluntatem instituentis: nam, sicut vult Aristotles in primo Perihermeneias, voces sunt signa passiones que sunt in anima, id est in intellectu; intellectus autem sunt signa rerum", Summa Lamberti, p. 205.
7. "vox que est signum signi … immediate est signum intellectus, mediate autem signum rei", ibid. p. 206.
8. "et dicitur materialis, quando ipsa dictio supponit vel pro ipsa voce absoluta vel pro ipsa dictione composita ex voce et significatione, ut sic dicamus: homo est dissillabum, homo est nomen", Introductiones in Logicam, p. 75.
9. "Suppositio materialis est terminus stans pro se vel pro alio sibi simili in voce vel in scripto eodem modo vel aliter supponente cui non imponitur ad significandum vel pro aliqua alia voce que non est inferior ad ipsum, nec ipsum proprie naturaliter significat", De Suppositionibus, f. 62r.
10. "Et est simplex, quando dictio supponit significatum pro significato", p. 75.
11. "suppositio vero simplex est, quando terminus communis vel singulare aggregatum supponit pro eo quod significat", De Puritate, p. 3.
12. "Suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, sed non tenetur significative", Summa Logicae, p. 196.
13. "homo significat secundam substantiam et non significat substantiam quae est genus, ergo significat speciem", p. 7.
14. "Suppositio personalis est, quando terminus supponit pro supposito vel suppositis vel aliquo singulari, de quo terminus accidentaliter praedicatur", De Puritate, p. 3.
15. "Subiectum autem quandoque supponit formam absolute, quandoque autem non et hoc secundum exigentiam predicati secundum illud: talia sunt subiecta, qualia permiserint predicata", Sherwood, Introductiones in Logicam p. 78.
16. "Et est determinata quando potest exponi loqutio per aliquod unum", p. 75; "Videtur enim, quod iste terminus homo, cum dico: homo currit non supponit determinate. Est enim indefinita. Et item incertum est, pro quo supponit. Ergo supponit incerte et indefinite. Ergo indeterminate", p. 79.
17. "Et dicitur suppositio determinata, non quia terminus sic supponens determinate supponit pro uno et non pro alio, sed dicitur suppositio determinata, quia ad veritatem propositionis, in qua terminus communis supponit determinate, requiritur quod verificetur pro aliquo supposito determinato", De Puritate, p. 20.
18. "Confusa suppositio est acceptio termini communis pro pluribus mediante signo universali", Tractatus, pp. 82-3.
19. "[contingit descendere] per propositionem de disiuncto praedicato, et contingit eam inferri ex quocumque singulari", Summa Logicae p. 211.
20. "quia omne copulans significat in adiacentia ad substantiam et sic copulatur personaliter. Item omne copulans est nomen accidentis. Sed omne nomen accidentis est commune. Ergo nulla copulatio est discreta", p. 81.
21. Remember that ‘planet’ included the Sun and the Moon in the middle ages, that is, any heavenly body with an irregular motion.
21a. "quaelibet propositio de praeterito et de futuro, in qua subicitur terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi vel terminus discretus importans aliquod compositum, est distinguenda", Summa Logicae II 7, p. 269.
22. "’album potest esse nigrum’; ista significat quod illud quod est album, vel potest esse album, potest esse nigrum", Perutilis Logica II 10 f. 15va, ed. Muñoz García §581.
23. "haec est vera ‘album potest esse nigrum’, quia haec est possibilis ‘hoc est nigrum’, demonstrando aliquid pro quo ‘album’ supponit; et tamen haec est impossibilis ‘album est nigrum’", p. 278.
24. "Sciendum autem quod appellatio dicitur quatuor modis … Quarto modo dicitur appellatio acceptio termini pro supposito vel pro suppositis actu existentibus, et de appellatione isto quarto modo dicta est presens intentio", Summa Lamberti, pp. 211-2.
25. "Unde sicut suppositio stricte accepta est proprietas subiecti, prout comparatur ad praedicatum, ita appellatio est proprietas praedicati comparati ad subiectum sive ad inferius", De Puritate, p. 47.
26. "terminus communis univocus appellat sua inferiora sed non significat sua inferiora", loc.cit.
27. "in ista ‘omnis homo videt se’ li se supponit pro omni homine confuse et distributive immobiliter et singillatim, quia non contingit descendere non variando aliud extremum … sic dicendo ‘omnis homo videt se, igitur Sortes videt Sortem’", Summa Logicae I 76, p. 235.