Notes to Albert the Great

1. De praedicabilibus, tract. 2 (Borgnet ed., vol. 1) p. 17b: “Universale autem est, quod cum sit in uno, aptum natum est esse in pluribus.”

2. Ibid., p. 24a: “Nos autem quantum sufficit praesenti intentioni ista solventes, dicimus quod universale triplicem habet considerationem, scilicet secundum quod in seipso est natura simplex et invariabilis; et secundum quod refertur ad intelligentiam; et secundum quod est in isto vel in illo.”

3. Ibid., p. 24b: “Universalia, hoc est, naturae quae universalia vocantur, secundum se accepta, sunt et verissime sunt ingenerabilia et incorruptibilia et invariabilia.”

4. Ibid., p. 25a: “Ad huc autem secundum quoddam esse sunt in intellectu: et hoc dupliciter, scilicet in intellectu per cognitionem causante et agente, et in intellectu cognoscente per abstractionem ea per universalitatem agente et educente.”

5. Ibid., p. 24b-25a: “Sunt etiam extra, vel praeter intellectum solum, nudum, et purum, … in rebus sunt, scilicet secundum esse individuatum.”

6. Summa de creatures: de bono, I, 1, 1 (Cologne ed., vol. 28) p. 12.

7. Cf. Sent., I, 5, 6 (Borget ed., vol. 25), p. 184.

8. Cf. De XV problematibus., prob. 2 (Mandonnet ed.), p.35 and De intellectus et intelligibili, II, tr. 1, cap. 8 (Borgnet (ed.), vol. 9), p. 515b.

9. Cf. Sent., II, d. 8, a. 10, ad q. (Borgnet ed., vol. 27), p. 186: “Intellectus noster omnem scientiam accipiens ex phantasmate.”

10. Parva naturalia: De intellectu et intelligibili, 1, I, tr. 1, c. 4 (Borgnet ed., vol. 9), p. 482: “Sicut ergo dicimus animam esse causam corporis animati et motuum et passionum eius secundum quod est animatum, ita debemus dicere intelligentiam infimam esse causam animae cognitivae secundum quod est cognitive, eo quod cognitio animae quaedam est resultatio luminis intelligentiae.”

11. De homine, tr. 1, q. 56, a. 6 (Borgnet ed., vol. 35), p. 476: “… intellectus agens sicut efficiens et forma, intellectus autem possibilis sicut recipiens et subiectum intelligibilium, et hoc est proprie loqui.”

12. Cf. De anima, III, tract. III, c. 11 (Borgnet ed., vol. 5), p. 386-387: “Tunc adhaeret intellectus agens possibili sicut forma; et hoc sic compositum vocatur a Peripateticis intellectus adeptus et divinus.” For an analysis of the intellectus adeptus see L. A. Kennedy, “The Nature of the Human Intellect According to St. Albert the Great,” Modern Schoolman, vol. 37 (1960), p. 132.

13. Super Dionysii mysticam theologiam, c. 1, (Cologne ed., vol. 37, 2), p. 456: “… quia cum divina veritas superet nostram rationem, nos ex nobis eam manifestare non possumus, nisi ipsa se dignetur infundere; ipsa enim est magister interior, sine quo frustra laborat magister exterior, ut dicit Augustinus.”

14. Cf. Sent., I, d. 2, a. 5 sol. (Borget ed., vol. 25), pp. 59-60: “Sed aliter dicendum, scilicet, quod lux intellectus agentis non sufficit per se, nisi per applicationem lucis intellectus increati, sicut applicatur radius solis ad radium stellae. Et hoc contingit dupliciter, scilicet, secundum lumen duplicatum tantum, vel etiam triplicatum: duplicatum ut si fiat coniunctio ad lumen intellectus increati, et illud lumen est interior magister … et Augustinus dicit hoc contingere multis modis.”

15. Super Dionysii mysticam theologiam, c. 1, (Cologne ed., vol. 37, 2), p. 461: “… divinis luminibus, idest a deo nobis immissis, debemus inhaerere non sicut obiecto, sed sicut his sub quibus videtur obiectum, confortantibus intellectum nostrum, quia in eis non sistit desiderium sicut in summo bono.”

16. Summa, I, tr. 3, q. 15, c. 3, a. 3 (Cologne ed., vol. 34), p. 81: “Concedendum enim est, quod sine lumine illustrante intellectum nullius cogniti intellectus noster possibilis receptivus est. Per hoc enim lumen efficitur intellectus possibilis oculus ad videndum; et hoc lumen ad naturalia recipienda naturale est, ad credenda vero gratuitum est, ad beatificantia autem gloria est.”

17. Parva naturalia: De intellectu et intelligibili, 1, I, tr. 3, c. 2 (Borgnet ed., vol. 9), p. 500: “Quaedam [intelligibilia] autem luce sua nostrum intellectum qui cum continuo et tempore est, vincentia sunt, sicut sunt manifestissima in natura quae se habent ad nostrum intellectum, sicut lumen solis vel fortissime scintillantis coloris ad oculos noctuae vel vespertilionis. Quaedam autem non manifestantur nisi lumine alieno, sicut ea quae ex primis et veris accipiunt fidem.”

18. Cf. Super ethica, prol. (Cologne ed., vol. 14, 1), pp. 1 – 2.

19. Loc. cit., p. 2: “Ad primum in contrarium dicendum, quod si consideretur mos secundum id quod est, sic est a causa non necessaria et non cadit in demonstratione scientiae. Si autem consideretur secundum intentionem suam et rationem, sic rationes morum sunt necessariae, et de his potest esse scientia, sicut etiam ipsa generabilia et corruptibilia sunt a causis contingentibus, tamen de eis est scientia naturalis secundum rationes universales ipsorum.”

20. Ibid., 1, I lect. 3 (Cologne ed., vol. 14, 1), p. 18: “Quaedam autem in civilibus sunt distributa in multa sicut virtus in species suas, et quantum ad hoc dicit: universaliter, quaedam vero in cognita ex multis sicut temperantia ex omnibus suis circumstantiis.”

21. Ibid., prol. (Cologne ed., vol. 14, 1), p. 2: “Ad secundum dicendum, quod scientia morum potest considerari dupliciter, scilicet aut ut utens aut ut docens; unde quamvis ad usum scire non multum valeat, tamen ad doctrinam multum valet.”

22. Ibid., prol. (Cologne ed., vol. 14, 1), p. 4: “Dicendum, quod dupliciter potest considerari scientia ista: secundum quod est docens, et sic finis est scire, vel secundum quod est utens, et sic finis est, ut boni fiamus.”

23. Loc. cit., p. 4: “Dicendum, quod modus huius, inquantum est utens, est persuasivus, inquantum est docens, est demonstrativus sicut cuiuslibet alterius scientiae.”

24. Ibid., 1, VI, tr. 2, c. 23 (Cologne ed., vol. 14, 1), p. 4: “Cum autem ambae [universalium et singularium cognitionem] sint in prudentia, una erit architectonica, hoc est princeps et ordinatrix alterius, altera autem ususalis et ordinata. Quae enim circa universalia est, theorica et architectonica est; quae vero circa singularia, usualis est et practica.”

Copyright © 2017 by
Markus Führer <fuehrer@augsburg.edu>

This is a file in the archives of the Stanford Encyclopedia of Philosophy.
Please note that some links may no longer be functional.
[an error occurred while processing the directive]