This is a file in the archives of the Stanford Encyclopedia of Philosophy. |
DOMINO D. RENATO BROCHARD,
DOMINO DES FONTAINES &c. IN PRAESIDA-
LI PICTONUM CURIA INTEGERRIMO SENATORI,
AVUNCULO SUO PRAECIPUE OBSERVANDO.
Renatus Des-Cartes I.V.Q. Licentiatus, S.P.D.
--Iuuat integros accedere fontes. Atque haurire: iuuatque nouos decerpere flores.
Quinimo cum ad te confugiam (AVUNCULE MIHI PLURIMUM OBSERVANDE) ad ipsummet integritatis fontem commodum me pervenisse existimo: ubi non solum fragrantissimis gloriae tuae floribus decorabor, --Sic ut nihil ipse futurae laudis agam. Sed ipsam quoque adolescentiam meam crudam adhuc & viridem, si dulcissimis virtutis tuae fontibus irrigetur, florere aliquando posse non despero. Sicut enim prata mollia, quo foelicioribus aquis imbuuntur eo magis daedala florum pulchritudine cumulantur: Sic certe humana ingenia eo magis florent quo dulciores scientiarum virtutisque haustus ebiberunt. Quod cum ipse dudum curiosa foelicitate cognouerim: pene a tenero aetatulae vagientis exitu, uda adhuc lacteo altricis rore labella nectareis liberalium artium fontibus applicaui. Et primo quidem, leniter obstrepentis undae blandienti susurro mirifice delectatus, mellifluos poeticae latices haurire gestiebam: mox graviorem strepitum, vocesque torrentis ad instar decurrentes admiratus, latiora eloquentiae flumina cupidissime sitiebam. Neque vero his, quae scilicet sciendi sitim dant potius quam sedant ullo modo satiatus: Ipsum denique scientiarum aequor vastissimum atque ex illo rivos omnes quam uberrime diffluentes sagaci sedulitate perquirebam. Non quidem tam ambitiosa elatus insania, ut de tenuitatis meae captu non cogitans vel unicum alicuius disciplinae rivulum penitus exhaurire me posse arbitrarer, sed aliquem prae caeteris electurus, cuius rore dulcissimo sitis ingenii mei leniretur in posterum, cupiebam omnes experimento dignoscere. Neque me lassauit unquam tam laboriosa curiositas, donec ex te tandem adeo puros virtutum eruditionisque fontes scaturire perspexi, ut exinde caeteros fastidire, illosque dumtaxat tuos aestimare sectarique coeperim, hoc est (ne sermo forsitan meus incedat quasi per nebulam) te unum ex omnibus admirandum mihi imitandumque proposui. Tanta enim est vitae tuae puritas, tanta morum integritas, congressus suavitas, doctrinae ubertas, virtutis claritas: ut nihil amplius ad fontis amoenissimi complementum possit exoptari. Quid enim? Anne ut leniter obstrepat, --Et obliquo laboret Lympha fugax trepidare rivo? Cum scilicet istos virtutis tuae fontes, gratissimo famae murmure circumfluos, etiam obliquae invidorum mentes cogatur admittere. Neque me tamen illa praecipue, nec uberis undae puritas argentae, nec arenae divitis splendor aureus, tantopere ad se pellexerunt. Sed apparuit hic mihi Nympha pulcherrima, non Artemis, qualem viderat olim infoelix Actaeon; sed Themis, quae me quoque verum disparili prorsus ratione transmutauit, quippe non efferauit in ceruum, ut semel conspectae praesentiam in posterum meticulosa celeritate deuitarem: Sed ingenita prius libertate ferocietem cicurauit in seruum, ut se perpetuo vitae meae tempore incensa cupiditate persequerer. Cum vero nunc precipue me eius amatorem cultoremque non indignum testari desiderem, te sane non immerito, in cuius puris fontibus, quasi in sacrario suo residet, placuit conuenire; ut tam amabilis Deae gratiam mihi benivolentiamque conciliare digneris.
Pictauii in publico Iuris auditorio, solido die 21. Decem[MISSING TEXT]
PICTAVIS, Typis IVLIA[MISSING TEXT]
Descartes' 1616 Law Thesis -- English Translation (Work in Progress)
Return to Supplementary Document: Descartes's Law Thesis
Kurt Smith ksmit4@bloomu.edu |